- PHAEACIA
- PHAEACIAin sula maris Ionii Epiro adiacens, quae et Corcyra. Populi Phaeaces, otio olim, luxuique dediti; unde Phaeacem pro homine bene curato, ventrique et gulae addicto usurpat Horat. Ep. 15. l. 1. ad Valam. v. 24.Pinguis ut inde domum possim, phaeaxque reverti.Phaeaces autem sic dicti sunt, quasi seminentes, ex Arabicâ linguâ, quô Phaik dicitur, qui vel opibus, vel dignitate prae ceteris eminet. Unde poeta eos appellat Α᾿γχιθέους, i. e. ἐυδαίμονας, ut recte interpretatur Hesychius, post veteres Scholiastas. Ex quo rerum successu factum, ut tandem in solescerent, et nimiô fastu turgerent, quod ex Aristotele colligit idem hesychius, in Κερκυραῖα, Bochart. l. 3. Chanaan, c. 23. phaeacum regio mirâ pomorum copiâ pollet. Ovidius Met. l. 13. v. 719.Proxima Phaeacum selicibus obsita pomisRura petunt. —— ——Iuvenal. Satyr. 5. v. 149.—— —— Illa iubebitPoma dari, quorum solo pascaris odere.Qualia perpeivus Phaeacum auctumnus habebat.Propertius l. 3. El. 1. v. 51.Nec mea Phaeacias aequant pomaria silvas.Lege Phaeacaes. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.